logo

Collocazione: R.287
Unitā: 3

 Baccusi Ippolito, mantovano
 Hippoliti Baccusii Ecclesiae Cathedr. Veronae musices praefecti. Psalmi omnes qui a S. Romana Ecclesia in Solemnitatibus ad Vesperas decantari solent, cum duobus magnificat. Tum viua voce, tum omni instrumentorum genere, cantatu commodissimi. Cum octo vocibus. Nunc primum in lucem editi. - Venetiis, apud Ricciardum Amadinum 1597. - in 4°. Mancano le parti dell'Alto nel primo Coro, e tutte quattro quelle del secondo Coro. (A tergo del frontespizio trovasi questa dedicatoria):

Reverendissimo Patri Magistro Angelo Rocchensi Augustiniano, Sanctissimi Domini nostri Sacristae meritissimo.
Cum annis ab hinc circiter viginti Venetiis esse mihi contigisset, vbi tu quoque Reuerendissime Pater tunc temporis degebas, factum est, vt magna inter nos oriretur amicitia, cuius memoria, quamuis postea longo locorum, ac temporis intervallo disiuncti fuerimus, sanctissime tamen a me semper culta est; & vt mihi omnes tui in virtute, ac honore progressus noti essent diligentissime curaui: & quoties aliquam tibi dignitatis accessionem factam esse audiui, perinde gauisus sum ac si ea dignitas in me ipsum collata esset. Vbi vero te ad Sacristae, munus ā Summo Pontifice vocatum esse intellexi, & ad eam dignitatem, quae supremae proxima est, quam citatissimo cursu contendere videam, dixi, ac cogitari quidem potest, quam intimis sensibus gaudeam, quantaque voluptate perfundar. Quam animi mei letitiam, quoniam presens (mea enim iam ingrauescens aetas ā tanto itinere capessendo deterret) in dicari tibi non possum, hosce Psalmos, musicis ā me notatos rithmis, ad te allegare statui, vt id muneris pro me subeant: quod vt libentius facerem, ea etiam me cogitatio impulit, quod pium pia decent, te quae grauissimis interdum curis, ac laboribus pro Christiana Repub. susceptis, defessum hoc delectationis genere, quo nullum honestius, nullum viro Ecclesiastico convenientius, refici, ac recreari solere scio; & quod officium hoc multo melius ipsi, quam egomet praestabunt, cum illi sint hilares, ac laeti, mihi autem omnem prope hilaritatem aetas ademerit. Hos tu igitur, tanquam meos legatos, accipe, & patere, vt te aliquando, dum rebus diuinis interes exhilarent, & ad maiorem animo concipiendam pietatem excitent, meique apud te memoriam identidem renouent, & in perpetuum tueantur. Quod si feceris, magno me abs te beneficio affectum putabo. Vale teque ijs, quibus tua virtus digna est, honoribus, pergat divina benignitas exornare. Veronae die 25. April. 1597.
Reuerendissimae Paternitatis tuae deditissimus
FRATER HIPPOLITUS BACCUSIUS.
Dice l'autore d' essere in etā avanzata. Dalla sottoscrizione sembra che fosse frate, seppure non intese di chiamarai fratello del Rocchense per l'amicizia che gli professava. Questo Rocchense essere Angelo Rocca, autore del trattato latino De Campanis.

Nomi: Baccusi, Ippolito: OSA.   
Editori: Amadino, Ricciardo.   
 
Catalogo della Biblioteca del Liceo Musicale di Bologna: II, p. 173  RISM A/I : B-0034          
 
ID: 4483     


LEGENDA  
[] Integrazioni a cura del Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna   * Dopo il numero di repertorio indica una discrepanza tra la consistenza indicata e quella effettiva
{} Integrazioni tratte dalle schede manoscritte di G. Gaspari   _ carattere utilizzato per trascrivere i segni di abbreviazione

Teoria musicale Musica vocale sacra Musica vocale profana Musica strumentale Libretti

© 2022 Museo internazionale e biblioteca della musica di Bologna